monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20 > bavPal.lat.1554.182 > sectio 31 > csg458.31 > sectio 13 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 32
Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum est, si donum gratiae contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier (Grat., dist. V, c. 1), post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti veteris praeceptione didicisti , ut pro masculo diebus triginta tribus, pro femina autem diebus sexaginta sex debeat abstinere. Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur: voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est.